Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 12

Tomus II


et eductio copiosa singultuum perlegi prohiberet.
Doloris quidem praeteriti tumulum
quem nati funus invisum in patre congesserat,
ludus expressione providimus disgregandum
quem nostra monitio retentum
intrinsecus vehementius ampliasset, si foras
educi tristitiam per lachrymas vetuisset.
Nunc igitur mitiganis suspiriis, et oculorum
luminibus excolatis, literas nostrae consolationis
offerimus, tractabilem animum et
vulnus apertum medicamine debitae persuasionis
aggredimur, et cum tibi per amaritudinem
luctuum satisfeceris hactenus, per depositionem
lugubrium satisfieri gratissime postulamus et
nobis. Quod si luctuosae famae volatum,
quo nihil inundatione malorum posset
esse celerius, praesens epistola nostrae consolationis
anticipet, quae punctura doloris nervum
cordis intactum inveniat, et virgineos
oculos nondum paratos ad diluvia lachrymarum,
naturae partes implere te sinimus,
dum prohibere nequimus, et nobis
placere te volumus, dum conveniens postulamus.
Scimus enim quod per quam dura
requirimus, sed tamen possibilia flagitamus:
nam a mane plorabis usque ad vesperam, florem
occiduum, et aridam segetem ante tempus

Torna all'inizio