inmorari non sinit epistolare compendium, quae vix posset etiam prolixitas
enumerare librorum, sufficiat nobis brevis illa psalmistae conclusio, qua
dicit: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et
pecora campi, volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
Et hoc est inter caetera valde mirabile, quoniam ab humanae subiectionis
imperio nec volatus aves, nec fortitudo leones, nec velocitas tygrides,
nec proceritatis enormitas eripit elefantes. Leoni plane tantus inest
terror, ut cum rugitus emittit, multa protinus animalia, quae illius impetum
poterant celeritate cursus evadere, compellantur omnino deficere, et
gressus suos stupefacta et attonita cohibere. Leo tamen ab homine capitur,
et tanquam debilis cattus caveis infercitur. Tygris quoque, quae
lingua Parthica dicitur sagitta, uno cursu stadia octingenta transmittere,
integro vero die totum mundum ab ortu usque ad occasum dicitur transilire,
haec tamen quae tam incredibiliter currit, aliquando venantium laqueos non evadit.
Sed cum miranda quaelibet animalia virtuti hominum
sint subiecta, etiam minima, vel inmunda humanae saluti probantur utilia.
Quid enim vilius cimice? Tamen si sanguisuga faucibus haeserit, fumo
illius excepto statim evomitur, et difficultas urinae huius appositione laxatur.
Quid etiam iuxta legem inmundius vulture? Tot tamen in eo sunt
medicamenta, quot membra. Vide certe grandevae iam aetatis episcopum,
qui etiam ad fidem Christi convertisse non pauca gentilium milia
dicebatur. Hic perhibebat, quia dum per Ethiopiam transiit, magni draconis
carnes fame fauces obdulcante comedit, ut etiam iuxta litteram illud
|
|