Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

102


dictus tamen dominus admiratus de consilio credentie multas alias
galeas de novo statuit construendas, ita quod in universo habuerunt
.CC. et amplius corpora galearum.
Dum ista sic fierent, ecce ad aures summi pontificis domini Bonifatij
.VIII., fama celebri deferente, pervenit quod Ianuenses
et Veneti grandes faciunt apparatus, ut mutuo se in mari inveniant,
vires suas alternatim exerceant et mutua decertatione confligant.
summus autem pontifex predictus, videns istarum duarum civitatum
discordiam ad magnam totius Christianitatis cedere posse
iacturam et maxime ad impedimentum negotij Terre sancte,
volens tantis obviare periculis, ad utramque civitatem legatos sollempnes
transmisit, mandans per litteras apostolicas ut sollempnes
ambaxatores, habentes plenum mandatum, ad suam presentiam
mittere non postponant. nam Ianuam episcopum
Messanensem misit, archiepiscopum vero Reginum Venetias,
destinavit. qui utique ad civitates sibi iniunctas de mense martij
pervenerunt, michi quoque mandavit ut pro ipso negotio ad suam
presentiam festinarem. episcopum vero Venetorum, qui ad curiam
iverat alia de causa, summus pontifex ista de causa retinuit.
per eosdem etiam legatos inter utramque X civitatem treugas
indixit, quas usque ad festum sancti Iohannis Baptiste proximum
venturum observandas mandavit sub pena scilicet excommunicationis,
quam ipso facto incurrere voluit transgressores.

Torna all'inizio