Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 116


Dioclecianus victis hostibus tam gloriose regnaret, primus se ut deum adorari precepit
et gemmas vestibus inseri iussit et calciamentis. Prius enim imperatores salutabantur ut iudices
et sola purpura privatum habitum exercebant. Termas Rome fecit. Dioclecianus et
Maximianus Rome triumphum habuerunt, precedentibus victis hostibus et preda victorum.
Demum Dioclecianus Nichomedie, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt et privatam vitam
elegerunt, dicentes se propter etatem minus aptos et ydoneos regimini rei
publicae. Quod de nullo fuit auditum. Temporibus Diocleciani et Maximiani
Marcellinus Rome fit episcopus, qui conpulsus est a Diocleciano sacrificare incensum ydolis.
Sed collecto concilio CXV episcoporum dicentium: “Collige causam tuam in synu tuo”,
talem in se sententiam tulit: “Iudico me deponendum et anathaematizo, quicumque corpus meum
sepulture tradiderit”. Et pergens ad Dioclecianum confessus est se Christianum. Quo audito
Dioclecianus eum decollari precepit. Cui successit Marcellus, cui, cum iacuisset per XXX
dies corpus martyris inhumatum, beatus Petrus apparuit in visione dicens: “Marcelle, sepeli
corpus fratris mei Marcellini iuxta me, ut quos non separavit martyrium, quosque iustificavit Dei
gracia, non separet sepultura”: quod et factum est, quia secus pedes apostoli sepultus est. Post
hec Marcellus cimiteria fecit propter sepulturas martyrum, XXV titulos in Urbe constituit et
dioceses propter eos qui converebantur adaugens divisit. Quem Dioclecianus ad custodienda
animalia publica in domo Lucine damnavit, quae ecclesiam rerum suarum fecit heredem. In qua
vitam finivit et sepultus [est], ubi eius nomine ecclesia titulata est. Hisque temporibus
ingens fuit per totum orbem Christianorum persecutio et ecclesiarum subversio et
martyrum multiplicatio, ita quod in uno mense XVII milia martyrum coronati sunt.
Hisque tomporibus passisunt Dorotheus et Gorgonius cubiculares regii aput Nicomediam.
Sed Gorgonius translatus est Romam. Firmus et Rusticus Bergomates et Alexander,
Eufemia et Anastasia et Sebastianus, vir militaris, et Victor similiter miles, Felix et
Fortunatus et Pancracius puer, et in Campania sanctus Erasmus episcopus martyr, et
gloriosi martyres Primus et Felicianus, Vitus, Modestus et Crescentia, Simplicius, Faustinus
et Beatrix, Cyriacus, Largus et Smaragdus et Panthaleon aput Nicomediam, Genesius
martyr aput Romam aliusque Genesius martyr aput Arelatum. Felix et Adauctus
et Nicomedes et Mauricius cum sociis suis, Cosmas et Damianus, Dionisius et Domninus,
Rusticus et Eleuterius et Quintinus Virmendensis, et IIII Coronati et Theodorus
et Romanus et Grisogonus et Saturninus et Lucia virgo et Gregorius presbiter
et martyr, cuius passio aput Spoletum, sed corpus per episcopum translatum creditur
esse Cremonae.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio