Petrus Damiani: Epistulae

Pag 149


ita fatear, parcitur rebus. Et hoc solum indigentibus vel aecclesiis non
confertur, quod extra tui iuris peculium reperitur. Cuncta proicis, cuncta
dilapidas, ud ad sponsi caelestis amplexus exonerata prorsus immo nuda
pervenias.
Haec autem non propter te, venerabilis imperatrix, edissero, quam et
his verbis pocius offendere pertimesco, sed ob id pocius, ut dum tuae
virtutis insigne utcunque depromitur, non parva legentibus aedificacio
procuretur. Ubi enim tanta sublimitas pro sui conditoris amore ad pavimentum
usque deicitur, quae cervix superbiae protinus a sui rigoris erecta
tentigine non flectatur? Quae tumidae cuiuslibet mentis inflacio praesto
non folleat, cum tantae gloriae principem nunc velut despicabile mancipium
cernat? Quis praeterea rerum transeuncium pertimescat inopiam,
cum spontaneam videat in ea muliere pauperiem, quam tot utique regnis
paulo ante conspexerat imperantem? Aut quis inculti habitus iniuriam
perhorrescat, cum aureo subtemini et regalibus pompis a regia maiestate
vile stamen praelatum esse considerat?
Veniam ad mensam et ad famelicam, ut ita loquar, epularum affluencium
ubertatem. Quale, rogo, est congestam ante te struem lancium et
renidencium carnium epulas per mensas circumquaque transmittere, et
carnium ne ipsam quidem pinguedinem aliquatinus degustare, contrectare
manibus dapes, et eas in ore non sapere? Immo ipsum panem vel quaelibet
inculcioris apparatus edulia cum timore summotenus ligurrire? Unde
michi sepe conquesta es, eatenus edendi te non posse cohibere pruriginem,
ut ex his, quae apposita cerneres, non aliquid tibi quandolibet inmoderacius
indulgeres. Hinc sepius lacrimae, hinc gemitus, hinc et profunda
suspiria. Lugebas enim, quia quantavis disciplinae cautela, cuiuslibet
districcionis instancia naturam funditus superare non posset. Sed sicut et
tunc forte non tacui, ieiunium tuum, regina, multiplex est. Nos enim
aliquando ieiunamus a cibis, sed tu ieiunas a purpura, ieiunas a corona
atque a tot et tam magnificis imperialis gloriae pompis. His enim abstinere
non immerito ieiunium nuncupatur, quibus utique mens quaeque carnalis
delectabiliter pascitur. Nam si simplex aqua a David proiecta scriptura
teste in sacrificium vertitur, tot rerum honorumque contemptus quantam
apud Deum gloriam promeretur?
O quam gravis est, quamque laudabilis abstinencia, assuetam iuvenculam
a virili ieiunare amplexu! Nunquid et hoc non grave ieiunium est, ut
quae consueveras istos in honorum culmen attollere, illos insolenter usa

Torna all'inizio