Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 14


I.
Epistola imperatoris cuiuslibet ciuitatis consulibus et populo.
CORRadus Dei gratia Romanorum imperator augustus Bononiensium consulibus et reliquo eiusdem ciuitatis populo gratiam et bonam uoluntatem. Sicut prauorum imprudentia fidelium dominorum decus ad ima descendere cognoscitur, ita bonorum subleuari operatione dignoscitur. Quia igitur caros et maxime honorandos nostros fideles uos esse cognoscimus, uobis notificare nullatenus dubitamus, quod Florentini, Romani imperio semper contrari uolentes, comitis Uidonis fidelis nostri possessiones inuadunt et eius castella uelut propria sibi uendicare nullatenus erubescunt. Cuius causa uos plurimum rogando mandamus, quatinus predictis Florentinis, Romani imperii inimicis pro uiribus resistatis, et iam dicti fidelis nostri iura defendere modis omnibus procuretis.
II.
Responsiua eiusdem.
INuictissimo domino et gloriosissimo triumphatori Corrado Dei gratia Romanorum imperatori semper augusto Bononienses consules et reliquus eiusdem ciuitatis populus summe fidelitatis obsequium. Cum manifesta ueritate sciantur, excellentissime d(omine), quod nostra, immo uestra ciuitas ab ipso sue fundationis principio mandata uestra deuota mente suscepit et in uestra fidelitate sollicita et debita cura permanist, stulti ueraciter et omnino

Torna all'inizio