XXVI. [Sol et Luna] - Cesaris est lauacrum quod Sol et luna vocatur:
Sicut sol stellis preualet istud aquis.
Omne genus gutte tollit; genus omne doloris
Fistula ni violet viribus ossa suis.
Subuenit antique lauacrum regale podagre,
Ni faciat fractos inueterata pedes.
Sed tamen ignorant ubi sit tam nobilis unda
Obruit antiquum forte ruyna locum.
Vos igitur quos longa dies fastidit et etas,
Quos tam longeuos nutrit Auersa senes,
Demonstrare locum qui sol et luna vocatur:
Utilis a multis edificandus erit.
|
1
5
10
|