Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 177


revocantur, in hac revocatione quasi de captivitate liberantur et redimuntur.
Unde hi, qui hoc pugnabiliter agunt, in rebus divinis atque
sententiis “divina redimentes” vocantur. Neque in hoc arguuntur quod
divina heretice vel false intellecta ab heretico vel falso intellectu redimunt,
hoc enim et Paulus facit qui in promptu habet captivare omnem scientiam
erigentem se adversus sanam doctrinam, sed quia hoc pugna et
altercatione, non ratione vel auctoritate conficiunt. Optimum est enim
divina redimere, sed pugna redimere et non ratione inlaudabile. Valet
etiam quod dicitur de divinorum redemptione sic intelligi, ut hi verbosa
pugna divina redimant, qui pugnacibus verbis et sua garrulitate ut divini
appareant, impudenter et sine reverentia divinorum efficiant. Cum
enim silentium sit cultus iusticie, cum aque Syloe apud Ysaiam cum
silentio currant, nonne hi merito a quieta divinitate pelluntur, qui se
divinos et theologos sophistica importunitate atque garritu, et non lenitate
rationis aut auctoritatis suavi[ta]te fatentur? Qui nimirun divina
sibi per pugnam redimunt, quia sunt vere divini, sed tantum esse
videntur. Pugnaciter est enim eis divina redimere, tantum apparere
divinos pugna et non existere. Sic et in ceteris facultatibus ars nulla perdiscitur,
si loquaci pugna et quieta iusticia vacantis ingenii redimatur.
Tales igitur sunt et his moribus dehonestantur, qui ab huius operis
professione seclus[i] et indign[i] vel [inscitia] seu inmundo aut garrula
pugna monstrantur.
Sed de his omnibus hactenus hec. Nunc autem ad sanctum Thimotheum
sermonis omnis verba convertit et eum brevi moralitate tamquam
sui archani fidum intemeratumque custodem conmonitum reddit et
infit: Te quidem hec custodire oporet, o bone Thimothee. Que “hec”
oportet eum custodire? Hec divina dicta et dicenda, hec secreta regis
eterni cubiculi, hec archana quibus stultus et inmundus ac versutus non
communicat. Ceterum quomodo eum oporteat custodire, modaliter
adiecit et ait: iuxta sacratissimam inductionem. Sacratissimam inductionem
dicit id quod sanctus ait Apostolus, id est spiritalibus spiritalia comparare.
Non enin res spiritales nisi rebus eiusdem generis sunt comparande.
Extra proprium genus, si quis oppositum per opposita traxerit,
vagatur, et extra substantiam ipsam substantiam ponit qui ea, que
spiritalibus tantum debentur, per extrinsecas sensualitates interpretatur.

Torna all'inizio