Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 100


SCRIPTVM LANFRANCI VIRI RELIGIOSI LONGOBARDI, PRIMI
ABBATIS CATHMENSIS, QVOD PER INSPIRATIONEM SANCTI
SPIRITVS, ROGATV THEODORICI DISCIPVLI SVI,
PATERBRVNNENSIS CANONICI, ET COMMVNI ECCLESIE
VTILITATE INDVCTUS CONTRA BERINGERI ANDEGAVENSIS
BIS PERIVRI HERETICAM PRAVITATEM EDIDIT


1


[ M 407] Lanfrancus misericordia dei catholicus Beringerio,
catholice ecclesie aduersario. Si diuina pietas cordi tuo inspirare
dignaretur, quatinus respectu eius atque anime tue mecum loqui
uelles, locumque opportunum in quo id competenter posset
fieri salubri deliberatione eligeres, multum fortasse tibi proculdubio
autem plurimum his consuleres quos decipis deceptos uero
ac morte preuentos in penas eternas transmittis. Etenim cooperante
spiritu qui ubi uult spirat, eueniret e duobus alterutrum
uidelicet ut aut tu ipse deposito superbie fastu quo plenus
contra orbem terrarum sentire cepisti, auctoritati totius sancte
ecclesie rectisque sanctarum scripturarum expositionibus adquiesceres,
et sic te ac sequaces tuos de tenebris erroris ac profundo
iniquitatis erueres, aut te in tua pertinacia persistente,
ipsi auditis rationibus miserante deo resipiscerent et ad ueram
fidem quam sancta ecclesia predicare non cessat consilio meliore
[408] redirent. Sed quia elegisti prauitatem quam semel imbibisti,
clandestinis disputationibus apud imperitos tueri, palam
autem atque in audientia sancti concilii orthodoxam fidem
non amore ueritatis sed timore mortis confiteri, propterea refugis
me refugis religiosas personas, que de uerbis tuis ac meis

Torna all'inizio