Salimbene de Adam: Cronica

Pag 816


ut illi domine, cuius occasione ista viderat, et sociis suis victualia
tribueret larga manu. Quod diligenter et libentissime adimplevit
ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui est honor et gloria in
secula seculorum. Amen.
De castellano quem frater Bertholdus sua predicatione convertit, et in quo
Deus sua miracula misericorditer demonstravit.
Alio quodam tempore, cum frater Bertholdus per quamdam
viam cum fratre laico socio, advesperascente iam die, transiret,
captus est ab assasinis cuiusdam castellani et ductus ad castrum
et nocte illa incenatus et male hospitatus servabatur ibidem. Castellanus
vero ille usque adeo concives suos offenderat, ut in palatio
communis depictus esset quali pena, si caperetur, puniri
deberet, scilicet ad suspendium iudicatus. In crastinum autem
circa diluculum accessit magister carnifex ad castellanum dominum
suum et dixit ei: «Quid iubet dominium vestrum ut fiat
de fratribus illis qui heri sero ducti fuerunt ad nos?». Cui castellanus
dixit: «Quod expedias eos». Quod erat dicere: «Interfice
illos». Nam, sicut dicitur de David, I Reg. XXVII, quod
virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth,
dicens ne forte loquantur adversum nos, sic erat de castellano
isto et assasinis suis, qui aliquos predabantur, aliquos interficiebant,
aliquos vero ducebant ad castrum et ponebant in carcere,
quousque pecunia data redimi possent, alias interficiebantur omnino.
Cum autem frater Bertholdus dormiret, et socius suus frater
laycus vigilaret, qui matutinum suum dicebat, et sententiam mortis
super se a castellano datam intellexisset, eo quod non esset
inter utrosque nisi paries intermedius, cepit frater laycus fratrem
Bertholdum pluribus vicibus inclamare. Cum autem castellanus
nomen fratris Bertholdi audiret, cepit cogitare ne forte iste famosus
ille predicator esset de quo mirabilia dicebantur. Et statim,
revocato carnifice, precepit ei ne lederet fratres, sed ante
conspectum suum duceret eos. Qui cum perducti fuissent, interrogati
sunt ab eo quibus nominibus vocarentur. Cui frater laycus

Torna all'inizio