gloria est Dei . Credo illud esse in natura humanae  
mentis mulierem cum viro suo, imaginem Dei esse,  
[ ad. , ut una] imago sit tota illa substantia. Cum  
autem ad adjutorium distribuitur, quod ad eam solam  
attinet, non est imago Dei. Quod autem ad virum  
solum attinet, imago Dei est, tam plena atque integra  
ut [ al. , quam] in unum conjuncta muliere. 
7. LANFR.  Imago Dei , etc. Vir principaliter ad  
ad imaginem Dei creatus est. Mulier e costa viri  
postea formata est; atque vir discoopertum caput  
debet habere. 
8.  Mulier . Est et mulier gloria Dei, a quo et ad  
quem glorificandum creata est, sed et secundo loco;  
principaliter enim vir. 
9. AMBROS.  Mulier potestatem habere , etc. Mulier  
in ecclesia, propter reverentiam episcopalem, non  
habeat caput liberum, sed velamine tectum; nec  
habeat potestatem loquendi, quia episcopus personam  
Christi habet. Quasi ergo ante judicem, sic  
ergo ante episcopum, qui est vicarius Dei, propter  
reatus originem subjecta debet videri. 
10. LANFR.  Propter angelos . Angelos vocat praedicatores, 
qui in altiori loco consistebant, cum praedicarent,  
propter hos dicit mulieres velare caput suum;  
quia sparsis crinibus facilius aspicientes ad luxuriam  
irritarent. 
11.  Verumtamen . Quamvis primus homo non sit  
ex muliere, sed mulier ex ipso: in subsequenti tamen  
procreatione, non est hoc. Omnis enim vir postea  
procreatus est ex muliere, et mulier ex viro.  
In Domino autem procreati, id est in creatione Domini  
in qua alter sine altero non creatur. 
12. AMBROS.  Omnia autem ex Deo . Ut neque mulier 
subjectionis suae causa contristatur, neque vir  
exaltatus superbiret.
  |  
  |