Petrus Damiani: Epistulae

Pag 360


Omnipotenti itaque Deo non est heri vel cras, sed hodie sempiternum,
cui nichil defluit nec accedit, cui nichil est varium, nichil a se
diversum. Illud hodie aeternitas est incommutabilis, indefectiva, inaccessibilis,
cui videlicet nichil addi, nichil valet imminui, et omnia quae apud
nos elabendo transcurrunt, aut per temporum se vicissitudines variant,
apud illud hodie stant et inmobiliter perseverant. In illo scilicet hodie dies
ille adhuc inmobilis est, in quo mundus iste sumpsit originem, in illo iam
et ille nichilominus est, quo iudicandus est per aeterni iudicis aequitatem.
Neque enim in eam lucem, quae sine accessu ea, quae elegit, illustrat, et
sine recessu ea, quae respuit, deserit, defectus mutabilitatis venit, quia in
semetipsa permanens inmutabilis, mutabilia cuncta disponit, sicque in se
transeuntia condidit, ut apud se quae condita sunt, transire nequaquam
possint. Nec tempus intus in conspectu eius defluit, quod apud nos foris
per exteriora decurrit. Unde fit, ut in aeternitate eius omnia fixa permaneant,
quae non fixa extrinsecus saeculorum volumina indesinenter emanant.
Deo quippe dies una est aeternitas sua, quam videlicet diem nec fine
claudi nec initio videt aperiri psalmista, cum dicit: Melior est dies una in
atriis tuis super milia .
Quid est ergo, quod ille non valeat de praeteritis omnibus vel futuris,
qui videlicet omnia facta vel facienda sine ullo transitu defigit et statuit in
suae praesentia maiestatis? Cui profecto et illud tempus intransibiliter
adest, quod ea quae facta sunt antecessit, et illud quod cuncta deinceps
futura concludit.
Hinc est enim, quod in his, quae prophetico spiritu dicta sunt in scripturis,
sepe reperiuntur praeterita pro futuris poni et longe post agenda
velut iam transacta narrari. Unde est, quod passurus per prophetam

Torna all'inizio