transitum navigio procuraverunt. Transivit igitur exercitus
V diebus, dux prior, pater posterior. Cumque pertransissent,
post multos labores et ardua multa urbem Tyachitum et
urbem Licie, scilicet Egeam, ubi Cosmas et Damianus fuere martyrio
coronati, deinde Sardis pervenerunt. Venerunt et postea
Phyladelfiam. Dux autem Phyladelfie forum negans se ad pugnandum
armavit. Sed demum videns non posse resistere, promisit
forum et imperatori cum paucis concessit civitatis introitum.
Postmodum, dum propter caristiam contentio fit inter Grecos
et Theotonicos, bellum initur, et absque imperatoris voluntate
per duos dies et noctes continuo decertatur. Demum victi Greci,
se in civitatis munitionibus recipientes, pactum inierunt et forum
tolerabile concesserunt, commercia cum funibus in sportis porrigentes
et eodem modo pretium recipientes. Ad hec cum imperator
Phyladelfinam civitatem exiret, dux ei nuntium pro ducatu
concessit, qui exercitum per devia et invia, montana et nemorosa
deduxit, ubi victualia per duos dies nullatenus invenerunt. Pertransitur
quoque per Ierapolim civitatem, ubi passus est beatus
Phylippus. In exitu vero nemoris Greci quidam et Armeni forum
eis pro posse pacifice tribuerunt.
Ad hec Turchomanni de Betia, qui et Debeduini vocantur,
homines agrestes qui nullius domantur imperio, qui non in menibus
vel in municipiis, sed morantur in agris, infinitum et innumerabilem
exercitum, plus quam centum milia, congregantes,
exercitum Christianum die noctuque per IIII ebdomadas impugnarunt,
ita quod Christianus exercitus semper incedebat
armatus. Sed tamen eorum multitudinem interfecit cum quodam
admirando, militie sue magistro. Restánus vero dominus
illorum cum magno exercitu in strictura montium
transitum prohibebat, dicens quod non transiret, nisi daret ei
centum somarios auro et argento oneratos. Imperator autem
respondit se libenter dare, sed non nisi menolatum unum. Interim
nuntii soldani, qui fraudulenter ducebant eum, aiebant quod
cito intraret terram soldani, in qua gens illa ulterius sibi non noceret.
Tunc, quia Deus non dimittit sperantes in se, quidam admiratus,
celesti gratia inspiratus, aut quia forte in nostrorum manus
|
|