Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 517


communi bono et pace regni quantum possibile est debent
ad misericordiam decliare. Qualiter autem clementia
possit stare cum iustitia, infra patebit.
Quod diversa sunt genera legum, et diveris
sunt modi iustitiae: et quod in ius naturale
et positivum caetera alia reducuntur.
Cap. XXIV.

Cum leges sunt quaedam regulae iuris, per quas in agibilibus
regulamur, dii iudicantes per ipsas quid iustum
et quid non iustum in nostris actionibus: plane patet quod
eo modo quo distinguimus ius sive iustum, distinguere
possumus leges ipsas, et econverso. Possumus autem tam
de lege quam de iusto quinque distinctiones facere, quarum
duae tanguntur I. Rhet. tertia ponitur 5. Ethic. quarta
traditur a Iuristis, quintam nos ipsi superddere possumus.
Distinguitur enim ius, quia quoddam est scriptum,
et quoddam non scriptum: quoddam est commune, quoddam
proprium; quoddam est naturale, quoddam legale sive
positivum. Has autem tres distinctiones iuris Phil. tradidit:
sed iuristae quarto modo ius distinxerunt, dicentes quod
est quoddam ius naturale, et quoddam ius gentium, et quoddam
civile. Illo ergo modo quo iustitiae separant ius naturale a iure
gentium, possemus separare nos ius naturale a iure animalium:
et dare quintam distinctionem iuris, dicendo quod
quadruplex est us. videlicet naturale, animalium, gentium,
et civile. Has ergo quinque distinctiones, quas fecimus de
iure sive de iusto, facere possumus de ipsa lege. Ut ergo
haec omnia melius patefiant, et ut has diversitates ad concordiam
reducamus sciendum quod duplex est iustum, vel duplex
est lex, naturalis, et positiva. Ducuntur enim iusta naturalia,
quae sunt adaequata et proportionata ex natura sua, vel
dicuntur iusta naturaliter quae dictat esse talia ratio naturalis,

Torna all'inizio