[Tuis rogationibus assiduis] 
Tuis rogationibus assiduis, carissime frater, superatus tractatum 
brevem de arte nostra, certas regulas operationis leves et efficaces, 
et tincturas verissimas continentem, propono tibi praepingere 
in octo capitula partium, volens te in tribus habere precatum. 
Primo quod non cures multum de verbis Philosophorum modernorum 
et antiquorum in hac scientia loquentium, quoniam in 
capacitate intellectus et in demonstratione experimentali, tota 
ars Alchemica sedem sibi constituit Philosophi vero celare volentes 
scientiae veritatem, quasi omnia figurative locuti sunt. 
Secundo noli pluralitates rerum appreciare, nec compositiones 
diversarum specierum, nam natura nunquam nisi sibi simile producit, 
quamvis ex equo et asino mulus generetur productione imperfecta, 
sicut quidam scientiam imitantes, ex pluribus quandam 
multiplicationem producunt. 
Tertio ne sis garrulus, sed pone ori tuo custodiam, et ut filius sapientum, 
margaritas ante porcos non proiicies. 
Cum Deo tuo pacem habendo finem ordinatum in opere tuo 
semper in mente praefige. Credas pro certo, quod si dictas regulas 
mihi a D. Alberto traditas, ante oculos habueris, non oportebit 
te Reges et Magnates quaerere, sed Reges et Magnates omnem 
honorem tibi impendent. Suspectus enim omnis hac arte 
serviens Regibus et Praelatis, cum ipse non solum iis subvenire 
potest verum omnibus indigentibus gradatim, quod autem gratis 
accepit, pro pretio nulli in aeternum praestare debet. 
Sint ergo regulae praefatae in corde tuo secreto signaculo indubitabiliter 
signatae et sigillatae, nam in superiori libro vulgaribus 
tradito, philosophice locutus sum, tibi autem et filio secretissimo 
apertius de tua taciturnitate confisus scripsi.
  |  
  |