IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 18
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de voluntate Christi, quae est principium
merendi, hic determinat de merito ipsius. Dividitur autem haec pars in duas:
primo determinat de merito ipsius Christi secundum quod ordinatur ad consecutionem
boni; secundo secundum quod ordinatur ad remotionem mali, dist. 19,
ibi: «Nunc igitur quaeramus, quomodo per mortem ipsius a diabolo et a peccato
et a poena redempti sumus». Prima adhuc dividitur in duas: primo determinat
de merito Christi, secundum quod sibi aliquid meruit; secundo de merito
ipsius pro ut nobis meruit, ibi: «Ad quid ergo pati voluit?».
Prima in duas: primo ostendit quid sibi meruit; secundo inquirit, utrum hoc
sine merito habere potuisset, ibi: «Si vero quaeritur, utrum Christus» etc..
Prima in duas: primo ostendit quid sibi meruit in seipso; secundo quid meruit
in aliis, ibi: «Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed
etiam meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen».
Prima in duas: primo ostendit quomodo Christus sibi meruit glorificationem
corporis, et impassibilitatem animae et corporis in istanti suae conceptionis;
secundo ostendit quomodo hoc meruit per passionem, ibi: «Nec solum hoc
meruit» Christus.
Circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo movet quamdam
dubitationem, ibi: «Utrum autem anima sit facta impassibilis, quando caro
facta est immortalis...de auctoritate certum nobis non est».
«Ad quid igitur voluit pati et mori?». Hic ostendit quid nobis meruit per passionem;
circa quod duo facit: primo enumerat utilitates quae nobis ex passione
Christi proveniunt; secundo prosequitur unam, quae pertinet ad consecutionem
boni, ibi: «Decreverat Deus in mysterio».
|
|