Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 32


quia ipso die esset gustaturus, asseruit. Adveniente autem
hora prandii, apposita mensa, vaccę carnes allatę sunt: et divinę
ultionis iam iminente sententia, in ipso edendi initio comes frustum
bovini renis abscidens sibi in os misit. Quod repente
in illius gutture tam immobiliter hęsit, ut nec ad interiora
descendere nec foras eici ullis conatibus potuisset.
Sicque inter suorum manus, intercluso spiraminis aditu,
terribili morte necatus est: et unde contra Dei servum concupiscentiam
carnis explere ad saturitatem voluit, inde iusto Dei
iudicio carnalem vitam adhuc ieiunus amisit.
XI. Alius quidam comes, Olibanus nomine, in eisdem
Galliarum partibus erat, sub cuius iure monasterium quoque
predicti Guarini abbatis fuerat positum. Qui sublimi quidem
culmine terrenę potestatis erectus, sed multis erat peccatorum
molibus aggravatus. Hic aliquando Romualdum gratia visitationis
adiit, et cęteris extra cellulam manentibus solus cum
solo gestorum suorum seriem narrare quasi per confessionem cępit.
Cui vir venerabilis, his quę ab eo referebantur auditis, respondit
aliter eum salvari minime posse, nisi mundum relinquens ad monasterium
convolaret. Comes autem mox mente turbatus ait
quia videlicet sui spirituales viri, qui eius acta cognoscerent, nequaquam

1



5




10




15




20
Torna all'inizio