< DE ORTHOGRAPHIA >
1. DE VOCE
1 Vox est aeris tenuissimi ad linguam percussio, uel quod proprie
auribus accidit. 2 Huius igitur uocis, IV sunt differentie: articulata,
que cum aliquo mentis sensu profertur; inarticulata autem,
que non; litterata, que scribi potest; illitterata autem, que
non. 3 Ex quarum complexione IV eiusdem uocis species perficiuntur,
binis differentiis in unamquamque speciem coeuntibus.
4 Nam uox alia articulata et litterata, ut "arma", quod significat
et potest scribi; alia articulata et illitterata, ut "gemitus" et "sibilus",
quod significat et scribi non potest; alia inarticulata et litterata,
ut "coax", "cra", quod non significat et scribi potest; alia inarticulata
et illitterata, ut "strepitus", "mugitus", que nec scribi nec
intelligi potest. 5 Vox autem dicta a uocando, uel apo toy BOO.
|
|