Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 516


Sed ratio culpae inde venit, quia illud quod collatum fuit gratis Adae, scilicet
originalis iustitia, non fuit sibi collatum personaliter, sed inquantum talem
naturam habebat, ut omnes scilicet in quibus talis ab eo accepta natura inveniretur,
tali dono potirentur; et ideo cum propagatione carnis etiam illa originalis
iustitia propagata fuisset. In potestate ergo naturae erat ut talis iustitia semper
in ea conservaretur: sed per voluntatem personae existentis in natura factum
est ut hoc perderetur; et ideo hic defectus comparatus ad naturam, rationem
culpae habet in omnibus in quibus invenitur communis natura accepta a persona
peccante: et quia per originem carnis defectus iste naturali generatione traducitur
simul cum natura; ideo etiam et culpa originalis per originem carnis traduci
dicitur: et quia per voluntatem personae ratio culpae ad naturam transit,
ideo dicitur persona naturam infecisse. Quia vero in personis aliis est originale
peccatum a prima persona generantis, non est ratio culpae ex ipsis, cum non
propria voluntate peccatum tale incurrant; sed inquantum talem naturam cum
ratione culpae recipiunt. Inde est quod secundo natura personam inficere dicitur:
inde etiam est quod ista infectio ex inordinata voluntate primi parentis, in
ipso quidem primo parente fuit dupliciter: scilicet per modum peccati actualis,
inquantum eam per propriam voluntatem contraxit; et etiam ulterius per
modum peccati naturalis, inquantum natura in eo infecta est; in sequentibus
autem non est nisi peccatum naturale.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis natura absolute considerata immobilis
sit, tamen secundum esse suum considerata, oportet quod ad variationem
personae varietur per accidens: constat enim quod deficiente hoc homine, deficit
humana natura quae in ipso est; et ita etiam peccatum personale Adae in
naturam humanam transivit, secundum quod in ipso esse habebat; ipso enim
peccante privatus est his quae sibi ratione naturae suae gratis concessa erant:
et eo privato, etiam natura privata fuit ut in ipso erat, et per consequens in aliis
qui ab ipso naturam accepturi erant.
Ad secundum dicendum, quod semen non est actu subiectum culpae, sed virtute
tantum; hoc modo enim se habet semen ad peccatum originale sicut ad naturam
humanam; unde sicut in semine non est natura humana nisi in virtute; ita
etiam nec originalis culpa: quia per virtutem quae est in semine, generatio ad
naturam humanam terminatur infectam originali peccato.
Ad tertium dicendum, quod libido tribus modis dicitur. Uno modo secundum
quod consistit in actu voluntatis, illicite et inordinate aliquid desiderantis; et
hoc modo libido est actuale peccatum. Alio modo dicitur libido quae consistit
magis in delectatione sensualitatis, et praecipue in actu generativae, ubi superexcedit
delectatio; et sic est quiddam ex peccato derelictum, non quia sine peccato
non esset delectatio, sed quia inordinata non esset, quod nomen libidinis
importat. Tertio modo potest sumi libido quasi habitualiter pro illa inordinatione
virium nimia, ex qua est in nobis pronitas ad inordinate concupiscendum.

Torna all'inizio