27. Est ibi et memoria [H]adriani imperatoris, mirae magnitudinis
et pulcritudinis templum constructum, quod totum lapidibus
coopertum et diversis historiis perornatum est. In circuitu vero
cancellis aereis est circumsaeptum cum pavonibus aureis et tauro;
ex quibus fuere duo, qui sunt in cant[h]aro paradisi. In .IIII.or partes
templi fuere .IIII.or equi aerei deaurati. In unaquaque fronte portae
aereae. In medio giro sepulcrum [H]adriani porphireticum, quod
nunc est Lateranis, in quo sepultus est Innocentius papa II; cuius
coopertorium [est] in paradiso beati Petri super sepulcrum Praefecti.
Inferius autem portae aereae, sicut nunc apparent. In monumento
vero porfiretico beatae Helenae sepultus est Anastasius IIII papa.
Haec monumenta, quae diximus, omnia pro templis dedicata
erant; ad quae confluebant Romanae virgines cum votis, sicut
scribit Ovidius in libris Faustorum >.
|
|