Ad quartum dicendum, quod motus voluntatis in finem bonum, est sibi naturalis;
unde in primo instanti creationis suae potest habere motum in bonum finem, quia
ad finem naturaliter desideratum appetendum non indigemus deliberatione; et in
hoc potest esse meritum. Sed peccatum contingit ex hoc quod voluntas movetur
in aliquid quod non competit fini naturaliter desiderato; unde oportet quod contingat
ex falsa collatione illius ad finem: et ideo requiritur ad peccatum collatio
eius quod habet apparentem bonitatem ad id quod est per se bonum naturaliter
desideratum. Unde in primo instanti creationis non potest mens peccare.
Ad quintum dicendum, quod Christus non habebat a sensibus acceptam scientiam,
sed infusam; et ita habitus scientiae perfectae poterat esse etiam cum infirmitate
organorum; et iterum dictum est, quod infirmitas corporis in ipso non
refundebatur in mentem, sicut nec mentis gloria corporis infirmitatem tollebat:
et ideo imperfectio organorum corporalium, usum rationis non tollebat in ipso.
ARTICULUS 4
Utrum Christus meruit sibi immortalitatem
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non meruerit sibi immortalitatem corporis. Mereri
enim est extranei, cui non debetur merces nisi per meritum; sicut et adoptari est
extranei, cui non debetur hereditas nisi per adoptionem. Sed Christus ad bona
Patris, quae sunt sua, non dicitur adoptari quasi extraneus. Ergo eadem ratione
nec immortalitatem, vel aliquid huiusmodi, meruit.
2. Praeterea, praemium est dignius merito. Sed bonus motus animae Christi
quo merebatur, est dignior quolibet corporali. Ergo non merebatur immortalitatem
corporis.
3. Praeterea, Christus non erat debitor mortis: quia non habebat peccatum,
quod mortis debitores facit. Ergo cum nullus mereatur illud malum evitare
cuius non est debitor, videtur quod ipse immortalitatem non meruit.
SED CONTRA est quod in littera dicitur, quod claritas corporis est praemium
humiliationis. Sed immortalitas corporis ad claritatem corporis pertinet. Ergo
etiam immortalitatem meruit.
Praeterea, bona gloriae nulla creatura habet sine merito. Sed immortalitas pertinet
ad gloriam. Ergo ipsam Christus meruit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod impassibilitatem animae Christus non meruerit. Id
enim quod nobis est naturale, non meremur. Sed anima secundum suam naturam
est impassibilis. Ergo impassibilitatem non meruit.
|
|