Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 131


Quid est amicabilitas, et circa quae habet
esse, et quomodo reges, et principes
debet esse amicabiles.
Cap. XXVIII.

Ut postulat praesens negocium, sufficienter diximus
de virtutibus respicientibus bona secundum se, et
de respicientibus exteriora mala. Restat dicere de virtutibus
respicientibus bona exteriora, ut communicamus
cum aliis. Communicamus autem cum aliis, verbis,
et operibus. Verba autem, et opera, in quibus communicamus,
ad tria nobis deserviunt. videlicet, ad amicabilitatem,
ad veritatem, et ad iocosas delectationes.
Nam prout verbis, et operibus debite conversamur cum
aliis, honorando eos, et recipiendo ipsos ut debemus, sumus
amicabiles, et affabiles. Nihil est ergo aliud amicabilitas,
sive affabilitas, de qua hic determinare intendimus,
nisi recte conversari cum hominibus, et ordinare
opera, et verba nostra ad debitam conversationem. Secundo,
verba, et opera nostra deserviunt nobis ad veritatem:
quia per ea iudicamur quales sumus. Veritas
enim, de qua hic determinare intendimus, non est aliud
nisi quod homo non sit iactator, quod de se verbis aut factis
maiora ostendat quam sint, nec sit irrisor et despector
aliorum, ut operibus aut verbis, ultra quam ratio dictet,
se contemptibilem ostendat: sed sit apertus, et verax,
et talem se ostendat, qualis est. Tertio, verba et opera
ordinari possunt ad iocosas delectationes, ut homo sit
debite iocundus. Igitur (ut supra dicebatur) circa verba
et opera, in quibus cum aliis communicamus, habet esse
triplex virtus. videlicet, amicabilitas, quae alio nomine
affabilitas dici potest: veritas, quae apertio noncupatur:
et debita iocunditas, quam eutrapeliam vocat.

Torna all'inizio