Gorus Aretinus: Regulae ortographie per alphabetum compilate

Pag 157


differentia est. In omnibus vero grecis scribitur k, ut Kiri eleyson, id est domine miserere, et debent esse due
partes.
42. L - Litera semivocalis mutatur in tres literas videlicet /x/r/s/, ut paulum, pauxillum; velum, vexillum, in /r/ ut rabula, raberna; in /s/ ut vello/vulsi, quandoque subtraitur ut percello-perculi, pello-pepuli, quandoque intercipitur, ut obliquo/as quod componitur ex /ob/ et equo/as. Hec potest terminare sillabam quacumque consonante sequente, preter /h/k/q/r/ et /i/ consonante, ut albet, ulcus, valde, provalide, algeo, ulmus, alnus, culpa, fulsit, alter, mulxit, unde dicitur: L sequitur quevis /h/i/k/q/r/ quoque remotis .
43. M – Mutatur in /n/d/c/t/q/f/ sequente /d/, ut tantundem, eorundem, venundo; sequente /c/, ut nuncubi, ancilla quod componitur ex /am/ et cilleo. Sequente /t/ ut identidem; sequente /q/, ut tanquam, /f/ ut anfractus, anfisus. Unde dicitur: M mutatur in /n/ de/ quin/ta/fe/ce/sequente . Item quandoque mutatur in duplex /s/ ut premo-pressi, quandoque assumit /ps/ ut dems-dempsi, como/compsi, quandoque assumit solum /p/ ut emo-emptum. Nam /m/ ante /t/ stare non potens, regulariter assumit /p/. Notandum ulterius quod nulla precedens sillaba finitur in /m/ nisi sequens incipiat ab eadem, vel a/b/ vel a/p/, ut summo, consumno, cambio, campsi, ut dicitur: M non stat fine / nisi mens / pro/ ba/ sit comitem .
44. Item quotienscumque hec prepositio /circum/ componitur cum dictione incipiente a vocali /m/ scribitur ut videatur de integritate dictionis, sed non profertur, ut circumeo, in quo /m/ scribitur sed pronuntiando tacetur, unde dicitur: Compositum circum vocali concomitante. M non profertur sed sola figura tenetur . Demum non inutile est scire quod sunt quedam dictiones in quibus erratur scribendo duplex /m/ ubi debet scribi solum unum; sumo-mis scribi debet per unum /m/ sed summo-as, derivatum a summa debet scribi per duplex cum suis compositis ut consummo et sic de aliis. Scribitur contra /imo/ adverbium eligendi corrupte per duplex /m/ quod scribi debet per unum solum, ut vult Uguicio. Item idem Uguicio vult quod numus, id est denarius scribitur per unum /m/ quod derivatur a numerus vel a Numa imperatore qui primus apud romanos effigiem dedit pecunie.
45. N – Transit in plures literas, videlicet in /c/g/l/m/r/s/t/et u consonante. In /c/ ut ecquis pro enquis, in /g/ ut
ignosco/cognatus, in quibus, ut quidam volunt, /n/ mutatur in /g/; in /l/ ut catena-catella, vinum-villum;

Torna all'inizio