sanguine viri innocentis. Nam qui occultat delictum peccatoris,
ipse particeps est illi. Rex autem non debet aliquem
condempnare nec affligere pro re dubia et opinione sui
cordis, nisi pro veritate, nec procedat ad aliquod punitionis,
donec ei res patefiat; sangui[ni]s effusio difficilis est apud
Deum. Quod si ego egi malum et anima mea, interficiens
Senesbam sine culpa, nolo idem facere de D[imna] absque
teste et initio veritatis. Et iam video te scire illum qui
reuelauit tibi, et tu inde culpam habes. Dixit mater: Iuste
dixisti; verumtamen estimabam prius antequam tibi hoc dicerem,
[te non] dubitare in re et sufficere tibi testimonium
meum, vt crederes mihi nec haberes me suspectam apud te
super hec. Dixit ei leo: Non es apud me nisi fidelis; sed
volo vt manifestes mihi illum qui manifestauit tibi, quia
animus meus magis requiescit. Dixit ei mater: Si ego
sum fidelis in oculis tuis, afflige hunc crudelem seductorem,
sicut afflixisti illum. Respondit ei leo: Nullum inconueniens
te sequitur, si mihi reuelaueris illum. Dixit mater leonis:
Immo maximum malum mihi adueniet super hoc, quia vilependar
in oculis eius qui mihi suum secretum reuelauit,
cum deciperem ipsum. Et si hoc facerem, nunquam aliquis
confideret in me nec reuelaret mihi aliquid. Et audiens leo
hec a matre sua cognouit quoniam personam illam sibi non
reuelaret, et ait ei: Vade in pace.
Mane vero mandauit rex congregare omnes senes et
sapientes populi et exercitus sui, et misit pro matre sua et
pro Dimna, vt essent coram ipso. Cunque congregati essent
in tota curia ante leonem, sedebat leo inclinato capite ad terram;
confusus enim erat de eo quod fecerat, quia interfecerat
Senesbam.
Cumque videret hec Dimna, percepit quoniam venit dies
|
|