Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VII

Pag. 85


illo fonte. sed et Saraceni lavant se in illo fonte ex magna devocione. aliquo
vero solemni ex consuetudine. quia similiter lavantur semel in die. credunt
esse lavatos ab omnibus peccatis. prout docuit eos Mahomet. dyabolicus
et perversus cristiane fidei inimicus.
In Kayro et Babilonia. sunt multi cristiani. qui vocantur cristiani de
centura. eo quod cincti vadunt ad differenciam Saracenorum. qui
non portant cingulum: sed portant in capite melmam. nigram. Saraceni
vero albam: vestiti autem sunt in aliis ut Saraceni. et audivi. quod in tota
Egipto sunt plures quam XXX milia cristianorum. et quilibet cristianus
dat de tributo Soldano omni anno unum bisantem aureum. qui valet
unum florenum cum dimidio. Et sunt in Egipto plures ecclesie et plura
monasteriorum monachorum Grecorum et Armenorum: et in Kayro
vidi plures ecclesias et libenter permansissem aliquibus diebus in Kayro
ad videndum multa mirabilia. sed propter rumores passagii. quia publice
dicebatur quod passagium debeat fieri. ideo cristiani de Italia et de
lingua latina reddebantur suspecti. dicebant. eos esse exploratores. ideo.
magno timore preventus. steti solum in Kayro diebus duobus. et. Deo
auxilio mediante et cristianorum sclavorum. qui erant ibi. unam navem
ascendi. quam appellant zermo. dirigens gressus meos versus Damiatham.
relinquens Alexandriam ad manum sinistram. ad quam libenter ivissem. sed
non potui propter causam predictam. Et paret se Soldanus ad defendendum
se a Cristianis. et fit apparatus magnus per Egiptum. Palestinam.
Asyriam. terras que possidentur a Soldano. sed disponat Deus pastorem
ecclesie et reges cristianos ad passagium. quia in brevi tempore et cum
modica gente acquirerent Terram Sanctam.
Deinde. recedens de Kayro. navim intravi in Nillo fluvio. quem computo
esse unius miliaris in latitudine et magne profunditatis. habens
aquam dulcissimam: tum dividitur ille fluvius in plures partes. quia quidam
rivus vadit versus Alexandriam. quidam versus insulam de Roseth. quidam
versus Campnis. quidam versus Damiatham. et iste est major rivus: per
hunc ego descendi in una navi. que dicitur zermo. nam cum illis zermis

Torna all'inizio