Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 145

Tomus II


patrem nostrum, laudabilibus probata
servitiis, et usque ad tempus felicis nostri continuata
regiminis, ad aures nostras tam operum
exhibitione vestrorum, quam aliorum relatibus
et ipsius famae propalatione pervenerit:
nuper tamen ex insinuatione Petri Rufi de
Calabria comitis Catanzari, et regni Siciliae
Marescalci, dilecti alumni, fidelis et familiaris
nostri, proponentis coram nostrae Serenitatis
aspectu, de fervore vestrae devotionis et fidei:
post curam primi cultoris subtractam vobis fataliter,
illud infallibiliter intuemur, quod de
vobis quasi per speculum in aenigmate videbamus.
Scimus enim ex testimonio suo, qualiter
ipsum ad vos, pro nostris servitiis venientem,
in alacritate et reverentia, ultra fidei debitum,
ob honorem nostri culminis recepistis:
et ad faciendam sibi pro parte Curiae nostrae
promissionem, de certa pecuniae quantitate
nulla ipsius requisitione praeambula, sed solo
fidelitatis ardore, et motu gratuitae voluntatis
inducti: non contenti promissione verbali, sed
procedentes ad actum, et voluntatem verbis
expositam opere comprobantes, quantitatem
promissam collatione inter vos habita collidere
incoepistis, eidem Comiti pro parte nostrae Curiae
assignandam. O generosa planta, fructifera,
quae carens ad tempus plantatoris industria,
ventorum impulsum non timuit, nec
quassationis passa est detrimentum: et sic grata
maturitate placidos nobis fructus adducit,
quod fructuosa nostris praesentata primordiis,
fluentis gratitudinis copiam afferat, et sub cultore
idoneo, ipsius suffulta nutricibus reviviscat.

Torna all'inizio