non renitatur suo contrario. In synderesi autem sunt universalia principia
iuris naturalis; unde oportet quod remurmuret omni ei quod contra ius naturale
fit. Sed tamen istud murmur est actus naturae. In daemonibus enim voluntas
perversa repugnat, secundum quam claudunt suas virtutes inspectivas ab omni
consideratione, ut dicit Dionysius.
Ad quartum dicendum, quod quamvis isti actus in se boni sint, non tamen bene
fiunt: quia coacte et non ex electione bonum quodcumque operantur.
Ad quintum dicendum, quod quidam dicunt, quod eorum culpa et poena crescere
potest usque ad diem iudicii. Sed hoc non videtur verum: quia cum non sint
in statu viae, sicut non in bonum, ita nec in peius mutari possunt. Unde dicendum,
quod eorum culpa vel superbia dicitur crescere, non quantum ad intensionem
malitiae, sed quantum ad multiplicitatem actus. Poena etiam essentialis
non crescit, sed accidentalis, quae est ex multitudine damnatorum, sicut est
etiam de praemio bonorum Angelorum.
|
|