Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 86


urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut
Romae aemulam faceret. bellum adversus Parthos moliens, qui
iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii,
aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in villa publica obiit.
denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, quae inusitatae
magnitudinis aliquandiu fulsit, eam Graeci cometem vocant.
atque inter divos meruit referri.
Is successores filios tres reliquit atque unum fratris filium.
verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo obsimilis
haud multo post obpressus est factione militari et Constantio
patrueli suo sinente potius quam iubente. Constantinum
porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius
proelium adgressum Constantis duces interemerunt. ita res
publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum
aliquandiu et iustum fuit. mox cum et valitudine inprospera
et amicis pravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus,
cum intolerabilis provincialibus militi iniocundus esset,
factione Magnentii occisus est. obiit haud longe ab Hispaniis
in castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo,
aetatis tricesimo, per omne tempus sine gravi crudelitate
terribilis.
Diversa Constantii fortuna fuit. a Persis enim multa et
gravia perpessus saepe captis oppidis obsessis urbibus caesis
exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium
fuit, nisi quo apud Singarum haud dubium victoriam ferocia
militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem
belli die iam praecipiti poposcerunt. post Constantis necem
Magnentio Italiam Africam Gallias obtinente etiam Illyricum
res novas habuit Vetranione ad imperium consensu militum
electo. quem grandaevum iam et cunctis amabilem diuturnitate
et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt,
virum probum et morum veterum ac iocundae civilitatis, sed
omnium liberalium expertem adeo, ut ne elementa quidem primarum
litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.
sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile
commoverat, abrogatum est Vetranioni imperium; novo inusitatoque

Torna all'inizio