AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christum mereri pro alio dicitur dupliciter.
Aut ita quod ipse mereatur loco alterius, idest quod pertinet ad alium ut mereatur;
et sic Christus pro aliis non meruit: quia meritum oportet quod procedat ex
voluntate merentis, ut obiectio procedebat. Aut ita quod ipse aliquid alteri
mereatur quod sub merito illius non cadit; et sic Christus aliis meruit ea quae
ipsi sibi mereri non potuerunt.
Ad secundum dicendum, quod membra et caput ad eamdem personam pertinent;
unde cum Christus fuerit caput nostrum propter Divinitatem, et plenitudinem
gratiae in alios redundantem, nos autem simus membra eius; meritum suum non
est extraneum a nobis, sed in nos redundat propter unitatem corporis mystici.
Ad tertium dicendum, quod Christus ea quae sunt hominis agebat supra hominem,
ut dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut clausio ianuae est obstaculum
prohibens ab ingressu domus; ita per similitudinem dicitur ianua paradisi clausa,
inquantum est aliquod obstaculum prohibens ab introitu paradisi.
Obstaculum autem potest esse duplex: unum ex parte personae, quod est per
peccatum actuale; aliud ex parte naturae, quod est per peccatum originale.
Primum quidem obstaculum non est commune omnibus, sed tantum peccatoribus;
sed secundum obstaculum est omnibus commune; et hoc quidem obstaculum
auferri non potuit nisi per eum cuius operatio in totam naturam potuit, scilicet
Christum: et ideo ipse nobis quantum ad hoc apertionem ianuae meruit,
quae per peccatum primi hominis toti vitiatae naturae clausa erat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod est duplex paradisus; scilicet caelestis, quae est
ipsa visio Dei, et terrestris. Per peccatum autem primi hominis clausa fuit ianua
paradisi terrestris in signum quod humanae naturae claudebatur ostium paradisi
caelestis. Enoch ergo et Elias, quamvis paradisum terrestrem ante passionem
ingressi sint, non tamen paradisum caelestem, de cuius ianua hic loquitur.
Ad secundum dicendum, quod antiqui patres meruerunt introitum paradisi
quantum ad id quod personae est, sicut et nos; tamen quod removeretur impedimentum,
quod erat ex parte naturae, mereri non potuerunt; et ideo semper
remanebat eis ianua clausa.
Ad tertium dicendum, quod quamvis remotum sit impedimentum quod erat ex
parte naturae, per Christum; tamen oportet quod per actum meritorium efficiatur
homini paradisus debitus quantum ad id quod est personae: et ideo oportet
quod homo agat ad hoc ut paradisum intrare mereatur.
|
|