Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 293


jocunditate successuum sitientis animo votiva refunderet
libamina gaudiorum. Expectavimus utique et expectantes
taedio acriter urebamur intrinsecus, fixis jam suspiriis
inhiantes ut duritia cordis in qua temporis longitudine
servivistis, aetatis amodo maturitate mollesceret et de
temporalibus gaudiis quae longa nimis et antiqua praescriptio
nostris hucusque subtraxit affectibus, por vos
antequam moreremur nostra deberent desideria revocari.
Et ecce nunc in diebus istis novissimis, cum vos nec parentum
nec patriae solitus revocaret affectus, quae natura
ipsa non potuit, humana pertinacia denegavit. Factum
est mirifice Salvatoris arbitrio qui de remotis mundi partibus
velut a ventre ceti vos ad patriae limina reduxit incolumes,
votisque propiciatus orantium cum apud vos
amici vostri favore censerentur indigni, sustinere non
voluit ut nostris ultra possetis aspectibus elongari, jamque,
sicut Domino placuit, licet personae vestrae contiguis
non potiamur amplexibus nec ad plenum illico nostro
suffragetur optatui, e vicino tamen salutare vestrum
agnoscimus, nostrisque naribus instillantem odoris vestri
fragrantiam praesentimus. Non est autem quod fortunae
nostrae debeamus ascribere vel nostris possimus meritis
imputare si virum praedestinatum ad gloriam, quem tellus
aliena in humili prius conditione susceptum et velut
alumpnum propriis stipendiis educatum, natali solo remittere
voluit pro sua gloria gloriosum, is ad quem
spectat tocius orbis generalis provisio, suis duxit consiliis
aggregandum. Recte namque videtur a coelesti majestate
provisum ut scientia vestra tot occultata temporibus,
tantis laboribus acquisita, dignis non esset caritura
profectibus, sed locum sortiretur in culmine ubi lucerna
super candelabrum posita omnibus propatulo foret sui

Torna all'inizio