serenum bene fuerat, statim in uno oculi momento valde 
pluere cepit, quod omne bonum omnibus reputandum est. 
Pluvia vero recedente imperator cum quodam vexillo Laudensium 
consules qui tunc preerant — videlicet Rafium Morenam 
et Archembaldum de Summariva et Lotterium de Abbonis 
aliosque eorum socios — de terra, in qua nunc edificata 
est ipsa Laudensis nova civitas, ad proprium investivit. 
Fueruntque termini ipsius sic constituti: videlicet a costa, 
que dicitur nunc Sancti Vincencii, ab Adua usque ibi, ubi 
inceptum est fossatum porte Imperialis, supra paludem et  
ab ipsa palude, sicut vadit predictum fossatum, usque in 
aliam paludem, que est versus Silvam Grecam, supra costam 
ipsius paludis; et item sicuti vadit ipsa costa ab ipso fossato 
usque in Aduam; et item sicut vadit fossatum a costa palacii 
imperatoris usque in Adue flumen versus mane. Hoc itaque 
sic peracto imperator et Laudenses cum magno gaudio magnaque 
leticia ad castra remeaverunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |