Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 107


est ... ampliores, et fortiores efficerentur ruine, secularia damna
essent ... vero istius basilice cum anteriori ... [ab]sida habet passus
iustos mensuratos ..., latitudo quidem habet cum ambabus subditi
... partis passus duodecim. itaque trabes ipsius ecclesie sunt
passus septem, in altitudine sunt passus decem. paradisus ante
portas eiusdem Ecclesie in quadro habet passus decem et octo.
Idem vero venerabilis abbas Gerardus, imperfectum opus relinquens,
diem clausit extremum. huic, Dei voluntate et fratrum
omnium concordi electione, Benedictus nomine et opere in regimine
successit, qui infra duos annos maximam partem columnarum
erexit, ac parietes optimos super eas extruxit, ad dexteram
scilicet partem cum fronte eiusdem ecclesie fere murum ...
Deest integra [pagina].
... medium passum labore variis coloribus ... et ratus per quemdam
francigenam ..., pavimentum scilicet expolitis lapidibus ..., altare
venerandum ex marmoribus perpolitis statuit ad modum arce mu...
mate in honore Salvatoris, et eius genitricis Marie, ac vocabulo
pretiosi martyris Vincentii ordinavit. denique universa huius
monasterii edificia a tribus abbatibus, videlicet per Gerardum, qui
magis in opere desudavit; per venerabilem Benedictum ...

Torna all'inizio