Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 98


infrigidata, vel decoctio prunorum vel seminum frigidorum vel acetum destillatum cum alembico scilicet cum ventosa, cum qua fit aqua rosata, bene mixtum cum eisdem aquis, quod miraculose operatur. Deorsum vero in ultimo capitulo copiosius de eis dicam in fine primae partis.
Purgatio per secessum.
Communis intentio: in omnibus purgandum est, ut venter solvatur cum cibis et potibus humectantibus, sed in febribus et maxime in continuis solitam observamus diaetam, in aliis vero et maxime qui frigidis superabundant, utimur istis cibis: carnibus et piscibus recentibus in bono brodio coctis, oleribus pinguibus mercurialis, feniculi, petroselini,boraginis, aneti et similium, ovis ruptis in aqua cum [99va] cimino et croco, quia piperatam, alliatam, sinapium, acrumina et similia acuta manducare non debent, nisi forsan die vomitus sumendi; vinum moderate mixtum cum aqua decoctionis anisi, apii vel radicum feniculi et petroselini, claretum cum aromatibus factum et laudabiles sirupos de die bibere debent. Carnes eorum sint arietinae, vitulinae, edulinae, caprarum, porcinae biduo vel triduo salitae; pulli, perdices, fasiani, plumei scilicet starni, ficedulae, aviculae parvae, quae in paludibus non degunt; brodia cicerum; pisces fluviales vel marinos vel<ut> lucios, cavedines, allec, capitones, corvos marinos, mugiles, sardanellas, auratas, dentices, umbrinam, araneas, passeres sive plateas, conchilia, cancros et similia. In calida causa cibamus eos oleribus frigidis cum modica pinguedine, lacte amygdalarum, amydo, colatura furfuris, carnibus edulinis, arietinis et similibus temperatis vel ad frigiditatem accedentibus et vino bene mixto. Regula: nec lacte nec ovis vel aliquo vehementer convertibili utendum est in purgando et maxime in his, qui calidis superabundant.
<CAPITULUM XVII.> QUOTIENS OPORTEAT PURGARI IN ANNO
Purgatio duplex est: una solennis et altera non solennis. Voco autem solennem, in qua praecedere debet digestio cum observatione diaetae et horae in sanis lapsis ad praeservationem. Fienda est in nostra habitabili per inferiora circa medium veris et a medietate Aprilis usque ad medietatem Maii in anno semel vel bis ad plus, ut circa principium autumni et medium veris; si vero per vomitum, quater in anno ab initio veris usque ad finem aestatis, nisi in diebus
magni

Torna all'inizio