quae non facit. Consequens est itaque, ut libere fateamur, Deum hodie
idcirco non pluere, quia non potest, idcirco languidos non erigere, quia
non potest, ideo non occidit iniustos, ideo non ex eorum oppressionibus
liberat sanctos. Haec et alia multa idcirco Deus non facit, quia non vult, et
quia non vult, non potest. Sequitur ergo, ut quicquid Deus non facit,
facere omnino non possit. Quod profecto tam videtur absurdum tamque
ridiculum, ut non modo omnipotenti Deo nequeat assertio ista congruere,
sed ne fragili quidem homini valeat convenire. Multa siquidem sunt, quae
nos non facimus et tamen facere possumus.
Si quando tamen tale quid in mysticis et allegoricis contingat nos reperire
scripturis, caute potius et reverenter accipiendum est, quam iuxta
litteras audacter et libere proferendum. Sicut est illud, quod Loth properanti
Segor ab angelo dicitur: Festina , inquit, et salvare ibi, quia non potero
facere quicquam, donec ingrediaris illuc . Et: Penitet me fecisse hominem .
Et quia Deus praecavens in futurum tactus sit dolore cordis intrinsecus et
multa id genus. Si quid igitur tale divinis paginis reperitur insertum,
non mox passim procaci ac praesumptiva vulgari debet audacia, sed sub
modesta sobrii sermonis proferendum est disciplina, quia si hoc diffundatur
in vulgus, ut Deus in aliquo, quod dici nefas est, inpotens asseratur,
ilico plebs indocta confunditur, et christiana fides non sine magno animarum
discrimine perturbatur.
Illo plane modo dicitur Deus non posse aliquid, quo et nescire, videlicet
quicquid malum est, sicut non potest agere, ita nescit agere. Non enim
potest aut scit mentiri, vel peiurare, vel iniustum aliquid facere, quanquam
per prophetam dicat: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras,
|
|