Papias: Ars Grammatica

Pag 226


est amicus", "tuus dicor filius". 19 Figurate etiam dicitur "meus
sum", "tuus es", id est "mee potestatis" uel "meus amicus sum" reciproce.
20 Nec mirum, cum etiam tercia persona prime figurate
iungatur, ut "ego ille qui quondam potens". 21 Et prime quidem
possessiuum transit tam ad secundam quam ad terciam, ut "meus
es filius", "meus est seruus"; secunde uero ad primam uel ad terciam,
ut "ego tuus sum", "ille tuus est"; tercie uero ad primam et
secundam transire non potest nisi figurate, ut "suus illius sum"
uel "es filius", sed ad aliam terciam, ut "suus illius iste". 22 Et
quomodo "sui, sibi" ad omnes uoces tercie persone potest esse
relatiuum, ut "sui causa facit iste, ille, ipse, hic, is", sic "suus",
quod ab eo deriuatur, possessiuum est omnis tercie, ut "suus illius,
istius, ipsius". 23 Illud quoque sciendum, quod "sui" non
solum tunc refertur ad terciam personam, quando ipsa in se agit
per reciprocationem, ut " ille sui miseretur", "sibi prodest", "se
custodit", sed etiam cum ipsa agit et sic alia in ipsam, quod retransitiue
dicitur, ut "here mea orat te, ut uenias ad se". 24 Et
sciendum quod uocatiuum non habet aliud pronomen, nisi secunde
persone primitiuum, "o tu", "o uos", et que a prima deriuantur,
"meus", "noster", "nostras"; Donatus tamen dicit "o nos".

Torna all'inizio