Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 154


Hoc preventa dolo, Paulina venire monetur,
Ysidis in forma dum Mundus ab intus habetur,
Nescia iuncta viro, perdidit illa decus.
Post ubi Pauline miles se monstrat eunti:
Dura michi fueras, inquit, pro te pereunti,
Te tamen obtinui functus amore tui.
Quando deum tenuisse putas, te solus adivi,
Ysidis in templo tecum de nocte coivi,
Te satis asscivi, teque fruebar ibi.

Milite pro scelere satis insultante superbo,
Audit et ostupuit mulier tristissima verbo,
Mallet et ipsa mori, quam male gesta coli.
Orruit auditam mulier decepta loquelam,
Iudice Tiberio ponens lacrimosa querelam;
Curia condoluit totaque tristis erat.
Idola Tiberius iubet in Tiberim iaculari,
Atque sacerdotes templumque sub igne cremari,
Pulsus ab Urbe foras miles honore cadit.
Illaque tunc sceleri se non favisse probavit;
Denique se gladio Paulina pudica necavit:
Spiritus et sanguis sit michi testis, ait.
7. De morte Tiberii et de exaltatione Gaii Gallicule.
Anno ab Urbe condita 785, anno vero ab incarnatione Domini 39, Tiberius 23. imperii sui anno veneno
periit. Cui succedit Gaius Gallicula, tertius ab Augusto, vir omnium ante se sceleratissimus. Sorores enim suas, quas
ipse primo stupro polluit, postmodum exilio dampnavit, et aliis innumeris se criminibus orribilibus inquinavit.
Quarto autem anno imperii sui a senatu interficitur. Inventi sunt post mortem eius duo libelli. Quorum unus Pugio
alter Gladius dicebatur. In quibus electissimorum Romanorum nomina scripta erant, quos ipse occidere proposuerat.
Arca etiam cum vasis multis venenis plenis aput eum inventa est. Que scilicet vasa in mare fusa plurimo
piscium interfecerunt. Hec de Gaio Gallicula ad memoriam suarum iniquitatum prosaice dicta sufficiant.
Cetera gesta sibi contemporanea de aliis versibus subponam.
Item de eodem Gaio Gallicula imperatore versifice dictum, qui regn. ann. 4 et mens. 3.
Gaius Gallicula fit cesar, ad omnia sevus.
Nunc euguangelium describit in orbe Matheus,
Ut prius in terris iusserat ipse Deus.
Gaius Gallicula bello superavit Ebreos,
Interimit gladio servosque facit Fariseos,
In templo Domini collocat ipse deos.
Nomine quippe suo Iovis est ibi grandis imago,
Hanc et adorare mandatur Ebrea propago. Cronica sic referunt, ut recitator ago.
Quatuor his annis, sex mensibus enumeratis.
Gagius exsolvit cesar sua tempora fatis;
Gaudia Iudeis mors dedit ampla satis.
Tunc aput Antiochos Petrus pro presule sedit,
Cuius et in Christo monitis provincia credit,
Tunc quoque Cornelio docmata sacra dedit.
Nunc etiam legitur fieri conversio Pauli,
Cuius et ecclesia monitis reverenter obaudit.
Qui Stephanus fuerat, iam protomartir erat.
P. 154 v. 49 post erat addit A:] Apud Francos de Maguntia civitate et dignitatibus eius.
Inclita Francorum quia regna canenda putamus,
Altius incipimus, decet ut maiora canamus:
Scribere Francones pagina nostra monet.

Torna all'inizio