Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 24


Mediolanenses igitur, qui in occursum Terdone, antequam
capta foret, ambulaverant, cum infra ipsam civitatem intrare
non potuerunt, apud castrum, quod Sarzanum dicitur, quod
per duo miliaria longe a civitate Terdone distat, morati fuerant.
Cum vero Papienses a Terdona recesserunt, statim illi Mediolanenses,
qui apud Sarzanum fuerant, in destructam civitatem
Terdone intraverunt Mediolanoque quid agitaverant mandaverunt.
Mediolanenses vero hoc audientes et ob id valde
dolentes, quia eam invitis Papiensibus se tenere posse diffidebant,
mandaverunt illis, qui Terdone fuerant, quatenus eam
desererent Mediolanumque redirent. Qui hoc agere penitus
recusaverunt. Papienses itaque, cum Mediolanenses Terdonam
intrasse cognovissent ac eam rehedificare se velle audissent,
Terdonam cum suo non tamen magno exercitu revertentes
ipsos tamen invadere non auderunt domique nihil proficientes
reversi sunt. Cum autem Mediolanenses Mediolani existentes
audissent Papienses Terdonam cum suo exercitu ivisse nec
Mediolanenses, qui in Terdona pauci fuerant, invadere ausos
fuisse, tunc corda omnium Mediolanensium ad Terdonam,
que destructa fuerat, ex novo eorum proprio dispendio restituendam
mirabiliter exarserunt; porteque Ticinensis et porte
Vercelline omnes equites et pedites eligentes ipsos statim

1



5




10




15




20

Torna all'inizio