Quo anno Parma rebellavit imperio, que MCCXLVII ab imperatore
recessit.
Finitis igitur octo annis in Tuscia, veni ad provintiam Bononiensem,
in qua receptus fueram, et factus sum ex ea. Cumque
habitarem in conventu Cremone, et imperator Fridericus iam
ab imperio depositus esset Taurini, ut iret Lugdunum ad capiendum
papam cum cardinalibus, prout credebatur, et filius
eius rex Hencius cum Cremonensibus esset in obsidione Quinçáni
Brixiensium castri, civitas mea Parma (id est ex qua natus
eram) rebellavit imperio et fuit totaliter cum Ecclesia, anno Domini
MCCXLVII, die Dominico XVI intrante mense Iunii. Et
tunc veni et habitavi in civitate Parmensi, in qua erat Gregorius
de Monte Longo legatus, qui postea multis annis Aquilegiensem
rexit ecclesiam. Et eodem anno, cum esset obsessa civitas
mea a Friderico deposito, ivi Lugdunum et in festo Omnium
Sanctorum perveni illuc. Et statim papa misit pro me et familiariter
locutus est mecum in camera sua, siquidem a recessu meo de
Parma usque ad ilium diem nec nuntium viderat nec litteras
receperat aliquas. Et multas gratias contulit michi, id est petitiones
meas exaudivit, quia curialis homo erat valde et liberalis.
Nunc de parentela mea quod superest prosequamur. Quartus
patris mei filius, natus ex concubina Rechelda, magister
Iohannes est dictus. Hic fuit pulcher homo et magnus bellator.
Hic voluntarie exivit de Parma et parti imperatoris adhesit.
Sed penitentia ductus ivit ad Sanctum Iacobum. Cumque inde
rediret, voluntarie remansit Tolose. Et factus ibi civis accepit
uxorem, ex qua filios et filias genuit. Post hec decidit in lectum
et mortuus est, cum fratribus confessus et in loco fratrum
Minorum de Tholosa sepultus. Hic in tantum curialis fuit et
liberalis, ut omnibus Ytalicis libenter subveniret. Ducebat enim
eos ad domum suam et optime pascebat, maxime autem
pauperes, notos et peregrinos. Qui, cum redibant, hec michi
referebant.
Porro pater meus tres genuit filias, pulchras dominas et nobiliter
maritatas. Quarum prima fuit domina Maria. Secunda
|
|