Salimbene de Adam: Cronica

Pag 653


fecit semet ipsum dominum Parme in se et in heredibus suis
usque in sempiternum. Sed dicitur, Ys. VII: Non stabit et non
erit istud. Quare? Audi quare, Eccle. V: Quia excelso alius excelsior
est, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universe
terre rex imperat servienti. Item Eccli. X: In manu Dei
potestas terre, et utilem rectorem in tempore suscitabit super illam.
Non talis dominus Ghibertus de Gente, qui sibi dominium Parme
voluit usurpare fretus auxilio beccariorum. Ideo Ecclesiasticus
dicit, XX: Qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. Quod
totum completum est in homine isto sicut in Abimelech, de quo
habetur Iudicum IX, et in Absalon, de quo habetur II Reg. XV,
et in Adonia, de quo habetur III Reg. I.
Septima istius hominis stultitia fuit quia mutavit monetam
Parmensem et parvificavit eam, ne tanti esset valoris, quanti
prius erat. In qua mutatione, ut dicunt campsores, plus damnificati
sunt Parmenses, quam valeat quarta pars civitatis Parme.
Et nota quod de duobus consuevit populus maxime contristari,
scilicet de caristia frumenti, de qua dicitur, Prover. XI:
Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem
super capud vendentium; secundum est quando falsificatur moneta:
quod non est absque causa misterii, quod dignus combustione
talis qui eam falsificat a populo iudicatur. Nam de
moneta Dominus a Phariseis quesivit, Mat. XXII: Cuius est
ymago hec et superscriptio? Dicunt ei: Cesaris. Qui ergo hanc
monetam falsificaverit punietur. Unde Ps.: Domine, in civitate
tua ymaginem ipsorum ad nichilum rediges. Ideo dicit Apostolus,
prima ad Cor. III: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet
illum Deus. Igitur dominus Ghibertus de Gente male
fecit mutando monetam Parmensem, quia plus habuit intentionem
ad utilitatem propriam quam communem. Ideo dicit
Apostolus, ad Phili. II: Omnes enim que sua sunt querunt, non
que Iesu Christi. Item Prover. XXII: Ne transgrediaris terminos
antiquos, quos posuerunt patres tui. Item Iob XXIIII: Alii
terminos transtulerunt.
Octava istius hominis stultitia fuit quia volens amplificare
magnificentiam et dominium suum cogitavit facere IIII. Primum,

Torna all'inizio