IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 33
Postquam determinavit Magister de virtutibus theologicis, hic determinat de
virtutibus cardinalibus; et dividitur in partes duas: in prima determinat de ipsis
cardinalibus virtutibus secundum se; in secunda ostendit in quibus esse
habeant, ibi: «Quae in Christo plenissime fuerunt et sunt».
Prima dividitur in tres: in prima enumerat eas; in secunda ostendit actus
earum, ibi: «De quibus Augustinus ait»; in tertia ostendit qualiter cardinales
dicantur, ibi: «Hae virtutes cardinales vocantur».
«Quae in Christo plenissime fuerunt et sunt». Hic ostendit in quibus sunt virtutes
cardinales; et dividitur in duas partes: primo ostendit quod sunt et fuerunt
in Christo; secundo inquirit, utrum futurae sint in patria, ibi: «Verumtamen an
hae virtutes, cum ipsae in animo esse incipiant... desinant esse cum ad aeterna
perduxerint, nonnulla quaestio est». Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem;
secundo determinat eam, ibi: «Augustinus autem 14 lib. De Trin.».
|
|