appetitus, ad amorem et appetitum animalem, intantum erraverunt, quod posuerunt
concupiscibilem non esse specialem vim, sed diffusam in omnibus aliis viribus;
et similiter caritatem indistinctam ab aliis virtutibus.
Ad secundum dicendum, quod actus aliarum virtutum non attribuuntur caritati
quasi ipsa eos eliciat, sed quia ipsa eos imperat. Habet autem specialem actum
quem elicit, diligere Deum.
Ad tertium dicendum, quod non quodlibet bonum est obiectum caritatis, sed
bonum divinum; et hoc etiam quamvis sit in omnibus bonis aliqualiter, tamen
habet specialem rationem, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod praeceptum ad caritatem pertinens, non comprehendit
omnia alia praecepta sicut universale ad illa, sed per quamdam
reductionem, quia omnia praecepta ad illud ordinantur, sicut etiam actus
omnium aliarum virtutum ad actum caritatis, inquantum omnes imperat. Unde
ex hoc non ostenditur quod caritas sit generalis virtus, sed quod est generalis
motor omnium virtutum.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod caritas ad omnes alias virtutes comparatur
et ut motor et ut finis et ut forma. Quod autem motor sit omnium aliarum
virtutum, ex hoc patet, quia ipsum bonum, quod est obiectum caritatis sub
ratione finis, est finis virtutum. In omnibus autem potentiis vel artibus ordinatis
ita accidit, quod ars vel potentia quae est circa finem, ordinat aliarum actus ad
finem proprium; sicut militaris, quae est propter victoriam, ad quam omne officium
bellicum ordinatur, ordinat equestrem et navalem et omnia huiusmodi in
suum finem; et ideo dicitur caritas mater aliarum virtutum, inquantum earum
actus producit ex conceptione finis, inquantum ipse finis habet se per modum
seminis, cum sit principium in operabilibus, ut dicit Philosophus:
et secundum hoc dicitur imperare actus inferiorum virtutum, secundum quod
facit eas operari propter finem suum; et secundum hoc movet alias artes inferiores
ad finem suum; unde caritas etiam omnes alias virtutes ad suum finem
movet, et secundum hoc dicitur actus earum imperare. Hoc enim interest inter
elicere actum et imperare, quod habitus vel potentia elicit illum actum quem
producit circa obiectum nullo mediante: sed imperat actum qui producitur
mediante potentia vel habitu inferiori circa obiectum illius potentiae.
Sic ergo caritas est motor aliarum virtutum: similiter etiam finis: quia hoc commune
est in omnibus virtutibus, quod actus ipsarum sunt proximi fines earum
cum actus sit perfectio prima; et minus completum ordinatur ad magis completum
sicut ad finem. Finis autem inferioris potentiae vel habitus ordinatur ad
finem superioris, sicut finis militaris ad finem civilis; unde actus omnium aliarum
virtutum ordinantur ad actum caritatis sicut ad finem; et propter hoc dicitur
|
|