| LXX     Ad hec dicunt Demones                                       quasi fatigati:
 «Hii qui nobis serviunt                                           sic sunt pagati!
 Posses vero dicere                                               sicut buffo grati;
 Sed debes in cemtuplum                                      duriora pati. »
 LXXI   Post hec tandem Anima                                         gemens suspiravit,
 Et voce qua poterat                                              parum murmuravit,
 Quando vero baratri                                             Limbum subintravit,
 Eiulat, insonuit:                                                  «Iesu, fili David! »
 LXXII  Concultantes Demones                                         responderunt ei;
 «Tarde nimis invocas                                            nomen tui Dei:
 Parum prodest amodo                                       “miserere mei” .
 Non est ultra venie                                             spes nec requiei.
 LXXIV    Non lumen de cetero                                         videbis diei,
 Decor iam mutabitur                                          tue speciei,
 Nostre sociaberis                                               ad hinc aciei;
 Et sic apud Inferos                                             consolantur rei. »
 LXXV      Talia cum videram,                                           dormiens expavi,
 Et, extra me positus,                                        statim vigilavi;
 Mox expansis manibus                                     ad Deum clamavi,
 Orans ut me protegat                                        a pena tam gravi.
 LXXVI     Mundumque cum frivolis                                  suis condempnavi;
 Aurum, gemmas, predia                                  nichil reputavi;
 Rebus transitoriis                                            obrenuntiavi,
 Et in Cristi manibus                                         totum me comendavi.
 LXXVII    Ecce mundus moritur,                                      vitio sepultus;
 Ordo rerum vertitur;                                        sapiens fit stultus;
 Exultat iniusticia;                                            cessat Cristi cultus;
 Sint in mundo igitur                                        labor et tumultus.
 LXXVIII  Mundus ad interitum                                       vertitur . . . ,
 Dii facti iterum                                               Iupiter et Phebus;
 Nam qui nummos possidet                             et habundat rebus,
 Hic ut Deus colitur,                                         septus aciebus.
 LXXIX     Et que theologice                                           virtutes vocantur,
 Fides, Spes et Caritas,                                    pene suffocantur;
 Fraus et Avaritia                                             et que derivantur
 Ex his iam in seculo                                        toto dominantur.
 LXXXX     Si sis ortu nobilis,                                           si vultu serenus,
 Si benignus, humilis,                                      moribus plenus,
 Hec nil tibi proderunt,                                     si tu sis egenus;
 Nam sola pecunia                                          formam dat et genus.
 LXXXI      Dummodo sum splendidus,                            vestibus ornatus,
 Et multa familia                                            sum circumdatus,
 Prudens sum et sapiens                                 et morigeratus,
 Ego tuus nepos,                                            tu meus cognatus.
 LXXXII     Ista dum deficerint,                                      statim evanescit
 Nostra consanguinitas;                                  morte refrigescit
 | 
 |