SED CONTRA, una sola de cardinalibus hic enumeratis intellectualis est, scilicet
prudentia, quae moralis est aliquo modo. Ergo virtutes cardinales magis sunt in
genere Moralium quam intellectualium virtutum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non debeant dici tot virtutes cardinales in hoc numero.
Quia virtutes istae sunt in tribus viribus animae. Sed inter eas est una
tantum principalis, scilicet rationalis. Ergo et inter virtutes est tantum una
cardinalis.
2. Praeterea, si virtutes dicuntur eaedem generales et cardinales; generales
autem sunt tantum duae, scilicet iustitia et prudentia, ut dictum est prius videtur
etiam quod tantum sint duae cardinales.
3. Praeterea, in qualibet vi est aliquid principalissimum invenire eorum quae
ad illam vim pertinent. Si ergo vires sunt tres, in quibus sunt virtutes, videtur
quod etiam tantum tres debeant esse virtutes cardinales.
SED CONTRA, videtur quod debeant esse plures quam quatuor. Quia virtutes
vitiis opponuntur. Sed vitia capitalia sunt septem. Ergo et virtutes cardinales
debent esse septem.
Praeterea, in rationali ponuntur duae virtutes cardinales, prudentia scilicet,
et iustitia. Ergo similiter in qualibet aliarum virium debent poni duae virtutes
cardinales; et ita, cum vires sint tres, erunt sex cardinales virtutes.
Praeterea, sicut prudentia est perfectio rationis practicae, ita et ars. Sed
rationis practicae rectitudo et veritas consistit, ut dicitur in 6 Ethic., in
conformitate ad appetitum rectum; quod fit per virtutes morales, ut dictum est.
Ergo sicut prudentia inter virtutes morales ponitur cardinalis virtus, ita et ars
mechanica poni debet.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod aliae virtutes magis debeant esse cardinales quam
istae. Quia unumquodque denominatur a principaliori quod est in ipso, ut dicit
Philosophus in 2 de Anima. Sed vis irascibilis denominatur ab ira.
Ergo cum mansuetudo sit contra iram, fortitudo autem contra timores et audacias,
quae sunt etiam passiones irascibilis; videtur quod mansuetudo sit magis
virtus cardinalis quam fortitudo.
2. Praeterea, illud quod est magnum in quolibet genere, est principalius in illo
genere. Sed magnanimitas operatur magna in omnibus virtutibus, ut dicit
Philosophus in 4. Ergo videtur quod magnanimitas sit magis cardinalis
quam fortitudo, quia utraque est in irascibili.
3. Praeterea, virtus cardinalis dicitur in qua aliae virtutes firmantur. Sed humilitas
est firmamentum omnium virtutum: quia, sicut dicit Gregorius,
qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum
portat. Ergo videtur quod humilitas praecipue esse debeat cardinalis.
|
|