<DE UIGILIA NATIUITATIS DOMINICAE>
Si uigilia Dominicae Natiuitatis in dominica die euenerit, duo fratres
inuitatorium de dominica in albis dicant, primum et secundum nocturnum
de ipsa dominica fiant, tercium et Matutinae Laudes de uigilia. Post
primam collectam commemoratio de dominica. Missa matutinalis de
dominica, maior de uigilia. Alia uero die sicut priuatis diebus signa
pulsentur et triginta psalmi dicantur. Inuitatorium duo canant sed non
in albis. Euangelium pronuncietur. Capitulum ad Nocturnum et oratio
et uersus de uigilia. Caetera sicut retroactis diebus, scilicet officium
mortuorum, Matutinae de Omnibus Sanctis, infantes in dormitorium
uadant et in capitulum reuertantur. Ad Laudes sicut aliis diebus pulsetur
unum signum factaque oratione supra formas pulsentur omnia signa,
quibus cessantibus incipiant Matutinas Laudes. Psalmi Dominus regnauit
et reliqui. Primam antiphonam ebdomadarius incipiat. Capitulum Paulus
servus Christi Iesu . Sacerdos indutus alba incenset altaria. Preces Ego dixi
domine . Psalmum unum Miserere mei deus . Commemoratio sanctorum,
Prima, psalmi, letania. Dicta Tercia et missa matutinali signum capituli
diutius solito est pulsandum, ut cunctis occupationibus praetermissis ad
initium capituli omnes conueniant, ut cum Christi domini nostri Natiuitas
pronunciatur prosternant se cuncti in terram, lector etiam ante analogium,
pariter orantes usque dum qui ordinem tenet oratione facta erigat se. |
|