Petrus Damiani: Epistulae

Pag 94


animae tuae suum caracterem inprimat, vile didragma Cesaris imaginem
praeferens evanescat.
Peculii denique proprietas facit, ut clerici sui pontificis dedignentur
imperium, ut disciplinae vel oboedientiae veram libertatem deserant, et
turpi foedissimae deditionis obprobrio saecularibus colla submittant. Cum
Dominus Moysi dicat: Applica tribum Levi et fac stare in conspectu
Aaron sacerdotis, ut ministrent ei et excubent et observent, quicquid ad
cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant
vasa tabernaculi servientes in ministerio eius, dabisque dono levitas Aaron
et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel . Aaron quippe et filios eius,
quis ambigat ius habuisse pontificum? Tribum vero Levi quis nesciat
praetulisse ordinem clericorum? Levitae ergo Aaron et filiis eius a filiis
Israel dono traduntur, cum ex omni Christiano populo clericalis ordo in
excubias aecclesiastici cultus assumitur, et, ut assistant atque ministrent
suis pontificibus, offeruntur. Sed quisquis servus est mamonae, ritus
abhorret aecclesiasticae disciplinae.
Nec praetereundum est, quod illic praesto subiungitur: Ego , ait Dominus,
tuli levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in
filiis Israel, eruntque levitae mei , ut liquido pateat, clericorum ordinem
Dei omnipotentis esse peculium, sicut et ipse Deus specialis est hereditas
clericorum. Et quantae vecordiae quantaeque vesaniae est, si ab eo, cui
Deus offertur, eo contempto terrenae facultatis commodum requiratur?
Cui Deus in hereditate non sufficit, quid eum saciare possit, ignorat, quia
mentis eius oculum furiosa cupiditas caecat.
Et certe qui talis est, quoniam pro amore pecuniae suum violat ordinem,
indignus est proculdubio, ut aecclesiasticam optineat dignitatem.
Unde et Salomon ait: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui
tribuit insipienti honorem . Nam quia apud gentiles Mercurius deus sacelli
sive pecuniae dicebatur, acervus Mercurii cumulus atque congeries est

Torna all'inizio