Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 110

Tomus II


dignaremur misericorditer providere: supplicationibus
ejus nos benignius inclinati, fidelitati
tuae praecipiendo mandamus: quatenus de
proventibus nostris, qui sunt per manus tuas,
usque ad summam decem librarum deinde annuatim
debeas exhibere eidem: et ab eodem,
de his quae sibi dederis, apodissam idoneam
recepturus.
Cap. LXXXVII.
Eidem, ut concedat licentiam cuidam Communitati
vendendi vinum et bladum fidelibus.
Pro parte universitatis Cesanae nostrorum
fidelium, extitit nostrae nuper Celsitudini
intimatum: quod propter multa servitia,
erga Majestatem nostram nuper impensa,
per eos debitorum oneribus adeo comprimuntur:
quod de mobilibus bonis eorum,
praeter fructus bladi et vini non habeant unde
exolvant debita supradicta. Propter quod nostro
culmini humiliter supplicarunt, ut de ipsis
fructibus bladi et vini, vendendi et asportandi
ad terras fidelium per mare et terram, eisdem
licentiam concedere dignaremur, de nostrae
Majestatis gratia speciali. Supplicationibus
quorum nos benignius inclinati, fidelitati
tuae praecipiendo mandamus: quatenus ab ipsa
universitate, idonea cautione recepta, quod
fructus ipsos ad terras fidelium tantum, et
non infidelium deportabunt, nec per alios facient
asportari: ipsis fidelibus nostris dictam
licentiam, pro parte nostra, usque ad satisfactionem
debitorum ipsorum, concedere debeas:

Torna all'inizio