n. 74
Magistris P. de Vineis et G. de Tocco Nicolaus de Rocca.
Etsi conceptum jam diutino temporis tractu propositum
quod torpens hucusque silentii sera perstrinxit,
imprudentiae rigor inficiat et negligentiae fere nota respergat,
caute tamen purgatur inertia et improvidentiae
sic livor abluitur quod, quanquam neglecta scribentis
aviditas hactenus sibi quodammodo displicendo siluerit,
salubrius tamen speravit et credidit ut tacentis coloni
qualitas cognosceretur a fructibus, quanquam experimento
suorum improvisa relationis jactantia testaretur.
Reputavi quoque decentius alienis conticens detegi labiis
quam per arrogantiae vitiosae suffragium, quae cujuslibet
orationis deturpat officium, superstitiosus vestris aspectibus
attendendus (?). Ne vero reddar ulterius de mora
culpabilis et de negligentia vitiosus, labores assiduos quibus
corpus quotidie lacessitur et anima, tanquam fidelis
et passivus interpres vestrae benignitatis auditui quae
cunctorum causas diligenter examinat, aggredior relaturus.
In quibus quanquam malis ut (?) patiens ore sit doctior,
eum omnis fere passio in actu sit potior quam sermone,
quantum tamen sermoni licuerit, lectio vobis
epistolae praesentis exponat. Fuit itaque, domine, quod
postquam officium registrandi quod bajuli sibi crediti
totum imbibit animum, velut quaedam me species servitutis,
|
|