Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 232


Dicimus autem aliquid loco eorum, quia non semper
servus concurrit ad constitutionem domus, sed semper
concurrit ibi aliquid loco servi, ut vult Philosophus I.
Politic. Nam ut ait, pauperes homines, qui non possunt
habere servum et ministrum rationalem, est eis bos vel
aliquod aliud animal pro servo, et habent ministrum irrationalem.
immo aliqui sunt ita pauperes, qui non solum
non possunt habere ministrum rationalem, sed etiam habere
non possunt ministrum animatum: sed loco eius
habent aliquid inanimatum, ut qui sunt adeo pauperes,
qui neque boves, neque equos habere possunt tanquam
ministros arantes et scindentes terram, loco bovis vel equi
habent ligonem quandam vel aliquod aliud instrumentum:
ita quod nimis pauperibus ad scindendam terram, est pro
instrumento vel minostro ligo. quod aliis non sic pauperibus
ad huiusmodi offcium faciendum obsequitur bos
vel equus. Domus ergo prima dicitur constare ex tribus.
videlicet, ex viro, uxore, sevo vel aliquo loco servi. Unde
et Philosophus I. Politicorum commendat Hesiodum,
dicentem domum constare ex tribus. videlicet ex viro,
et muliere, et bove aratore. Posuit enim ibi bovem loco
servi: quia pauperes homines (ut idem Philosophus innuit)
loco servi habent bovem, vel habent aliquid aliud
loco bovis. Decet autem omnes cives cognoscere partes,
ex quibus componitur domus: quia eis ignoratis ignorabitur
regimen ipsius domus. multo magis tamen hoc
decet reges et principes. Quia ergo cognitio partium
domus, et scire quot genera personarum, et quot communitates
requiruntur ad domum: secundum Philosophum
I. Politicorum, non solum deseruit regimini domestico,
sed etiam regimini regni et civitatis; quia partes
domus sunt partes civitatis, et regni.

Torna all'inizio