Solutio I
Respondeo dicendum, quod est duplex medium, scilicet congruentiae, et necessitatis.
Medium congruentiae est quod facit ad decentem coniunctionem extremorum,
quae tamen nihilominus sine illo esse posset, sicut pulchritudo facit ad
decentem coniunctionem matrimonii, qua tamen amissa, matrimonium non solvitur.
Medium autem necessitatis est sine quo coniunctio extremorum esse non
potest, sicut lumen coniungitur aeri mediante diaphaneitate. Hoc tamen contingit
dupliciter: quia vel est causa coniunctionis, vel est ad coniunctionem consequens.
Coniunctionis causa est medium, sicut aqua et aer in visu: quia per
aerem redditur species visibilis ipsi visui. Consequens autem coniunctionem est
quod ex coniunctorum dispositione causatur, sicut aer vel aqua est medium in
tactu: propter hoc oportet extremitates corporum se tangentium humidas esse;
et ita oportet humiditatem aliquam intermediam esse. Medium autem quod est
causa coniunctionis, est duplex: quia vel coniungit effective, sicut homo reconcilians
inimicos, dicitur medius inter eos: vel coniungit formaliter, sicut amor
coniungit amicos, ut medium quoddam inter eos. Sed utrumque horum adhuc
dupliciter contingit: quia medium necessitatis vel causa coniunctionis est in
actu, ut patet in vinculo quo aliqua colligantur, vel est causa coniungibilitatis,
sicut siccitas in lignis causat coniungibilitatem ad ignem.
His igitur visis, ad primam quaestionem dicendum, quod anima est quodammodo
medium quo corpus Divinitati unitur. Sed sciendum, quod si anima comparetur
ad unionem in actu, est medium congruentiae tantum: non enim decet ut
Divinitas corpori uniatur, nisi habeat animam: tum quia est Deo propinquior,
tum quia pluribus modis est Deo unibilis quam corpus, quia etiam per gratiam
et gloriam; tum etiam quia corpori unitur propter reparationem animae. Si vero
comparetur ad unibilitatem, sic est medium necessitatis, sicut causans formaliter
unibilitatem in corpore; non enim corpus est unibile servato ordine ad finem
unionis (secundum quod creatura rationalis prae aliis assumptibilis dicta est)
nisi per hoc quod particeps est imaginis Dei mediante anima; unde corpora
inanimata unibilia non sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si tollatur medium quod est causa coniunctionis
in actu, necesse est unita dissolvi, sicut subtracto amore, hominum corda
ulterius unum non erunt: semper enim ablata causa aufertur effectus. Subtracto
tamen medio congruentiae, quod ad decentiam unionis faciebat, non est necessarium
unita dissolvi. Similiter autem non est necessarium ut si tollatur
medium, quod est causa coniungibilitatis, unio dissolvatur: potest enim esse ut
causet coniungibilitatem etiam postquam abscesserit, dummodo remaneat ordo
et possibilitas ad ipsum, quia forte coniunctio actualis medii non est causa
coniungibilitatis ad extremum, sed potius coniungibilitas medii; sicut actualis
|
|