sicut dicit Damascenus libro IV. Et ita assistit theologia toti
Trinitati. Vel melius numerus pluralis pro singulari, idest ‘se
dis tue’. Unde Huguiccio, salva gratia sua, hic minus sapienter
dixit, et Brito in hoc eum sequendo insipienter britoniçavit.
Dixerunt enim quod litera corrupta est et debet dicere ‘astitricem’
quia ‘assistrix’ non habet a quo formetur. Sed hoc derisibile
est. Si enim non potest formari a preterito vel supino
verbi, secundum gramaticam Prisciani vel Donati, formetur a
|
|